BISEXTUS vel BISSEXTUS

BISEXTUS vel BISSEXTUS
BISEXTUS, vel BISSEXTUS
dies intercalatris, qui quarto quoque anno interseritut, ut anni ratio cum cursu Solis conveniat, Inventa est autem haec intercalandi ratio a Caesare Dictatore. Is enim, ut refert Plutarchus, quum enimadvertisset Solem cursum suum conficete diebus 365. et horis citciter sex, quarto quoque anno diem unum adiciendum curavit. Dictus est autem Bissextus, quod bis, hoc est, duobus diebus continuis numerarent: Sexto Calendas Mattias, duos videl. dies pto uno computantes. Unde qui natus est bissexto Calend. Marttias, nihil refert, teste Celsô de Verborum signscatione, utrum priore an posteriore die natus sit, quum illud biduum pro uno tantum die habeatut, Erat autem huic intercalationi constitutus dies certus, qui est post 23. Februarii diem, inter Terminalia iam peracta, et Regisugium. Februarius vero duabus de causis huic rei aptissimus visus est, tum quod paucissimos haberet dies, tum etiam quod inter menses ultimum haberer locum. Nam cum anten 10. tantum menses essent, quorum primus erat martius, postea in sine sunt adiuncti, Ianuarius et Februarius. Nit. Lloydius. Vide et Bissextus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”